라틴어 문장 검색

Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 36:1)
Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre, sive etiam sine hac est, perniciosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 43:2)
Vomitus in hoc morbo frequens, perniciosus est, maximeque sanguinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 14:5)
ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:11)
In hoc enim morbo perniciosus, ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 17:5)
IIIa perniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, vel delirium movet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 55:7)
sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:2)
deinde candens, sublata palpebra sic, ut ejus perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo immittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transsuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:3)
Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes, perniciosa futura, id malum subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 9:4)
Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:1)
quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:5)
nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωπα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 3:2)
amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod ingentis exercitus septem per annos moderator partisque apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, quanto maiore mole procideret, plus formidinis in alios dispergebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장2)
exim Claudius inaudita rea multa de claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L. Volusii genitam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris nuptiis consulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia et materiem sceleri detrahendam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장2)
sed quae Cluvius eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est quae puellaribus annis stuprum cum Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta et exercita ad omne flagitium patrui nuptiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION