라틴어 문장 검색

Conditiones istae, a Britannis demum oblatae, quae, si mature aut tempestive datae essent, pacem duas inter gentes procul dubio servassent, propere a Congressu populoque Americano sunt repudiatae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.52)
omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaevus calescit amplexibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:6)
sic intellegamus, ut dominus quoque noster intellexit et interpretatus est sabbatum, aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus Iudaeorum aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est aut damnare., Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:20)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:6)
Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:18)
Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 21:2)
Mille denique verborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:1)
Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:2)
Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:1)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
Scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten, Immeritaeque nemus Rhodopes, pinusque Mimantis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:69)
Noxia civili tellus Aegyptia fato, Haud equidem immerito Cumanae carmine vatis Cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora Hesperius miles, ripasque aestate tumentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:1)
nec immerito;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7203)
hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non immerito illuc confugerit regina cum suis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5125)

SEARCH

MENU NAVIGATION