라틴어 문장 검색

Galerius orbis forte Romanae statum ductor regebat, ut refert antiquitas, inmitis, atrox, asper, inplacabilis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.111)
His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:10)
serva altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 6:4)
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix - ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - tale dabit specimen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:6)
omnia nam late vastant ipsasque volantes ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:3)
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:8)
Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:15)
Albi, ne doleas plus nimio memor inmitis Glycerae neu miserabilis decantes elegos, cur tibi iunior laesa praeniteat fide.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 331)
tolle cupidinem inmitis uvae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 53)
sed non ut placidis coeant inmitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:5)
Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Numquam bona fide vitia mansuescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:6)
Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 6:4)
Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION