-
omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)
-
nec mobile mutat ingenium, parvae strepitu nec vincula noxae dissolvi patitur, nec fastidire priorem inlicitur veniente novo.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:16)
-
Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem?
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:4)
-
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
-
ceterum in senatu oratione monuit in posterum ne quis mobilis adulescentium animos praematuris honoribus ad superbiam extolleret.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장5)
-
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장1)
-
atque interim posse Parthos absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam mutari.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장8)
-
agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 4:1)
-
ita visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecundam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum, domi retinere.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장2)
-
populi mobilem animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장5)
-
populus acer, suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus (etenim potentia in crimen vocabatur) domum revocat:
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
-
"Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave."
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:25)
-
Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 10:1)
-
Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 37:1)
-
Omnis multitudo et maxime militaris mobilis impetu effertur:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 25:1)