라틴어 문장 검색

praeter haec alias perfectas, alias imperfectas vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 92:1)
hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus concluderetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 97:1)
est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαι` ἀποδείξεισ dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:1)
ita est ille imperfectus syllogismus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 351:1)
est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:1)
Quia semper illis inperfecta vita est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 10:2)
Dociles natura nos edidit et 12 rationem dedit inperfectam, sed quae perfici posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:7)
Crescere posse inperfectae rei signum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:11)
Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 35:1)
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
Nam cui aliquid accedere potest, id inperfectum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:3)
Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 4:1)
vita non est inperfecta, si honesta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 4:2)
Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 37:1)
Per hanc potest non paenitenda agi vita, at inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION