라틴어 문장 검색

cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
[0395C] Videns autem Petrus interitum et submersionem suorum quae fiebat, Bajoariis, Alemannis caeterisque Teutonicis ex promissione obedientiae imperavit, ut Francigenis fratribus subvenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:11)
Similiter imperator, metuens amplius [0418B] et validius hanc belli tempestatem ingruere, et vespere umbroso suos deficere et perire, pacem et ipse fieri imperat, laetatus ducem suos a bello pacare voluisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:15)
Sexaginta etiam millia byzantinorum illi dare spopondit, de quibus conventionem solidorum militibus suis solvens, terram potenter adversus Turcorum incursus retineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:9)
Spopondit quidem, sed tantum septem millia illi dedit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:10)
Boemundus vero et Robertus idemque Tankradus, sicut decretum erat in principio neminem magnum aut parvum contradicere debere, quaecunque imperaret exercitus, quindecim millia peditum, duo equitum electorum, in armis assumentes, regna gentilium [0467C] sub spatio dierum trium ingressi, praedarum et pecorum universique generis armentorum copias inauditas contraxerunt, quas sine impedimento biduo abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:5)
et non minus illum exaltare et ditare, inter amicos meos, quam Tankradum, filium sororis meae, sub fidei firmatione spopondi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:7)
Et nunc eo processit ratio ut nequaquam de omnibus, quae traditor pollicitus est, fallat, et in eo quod spopondi magnum illi praemium conferre me paratum inveniat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:9)
Audito quidem tam crudeli nuntio Meravis, qui post regem secundus imperat, et cujus voci omnes cives et universae civitates de regno Babyloniae obediunt, turbatus est vehementer statimque centum equites Arabes et ducentos Azopart mittere se promisit ad subveniendum civibus urbemque tuendam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:1)
ac dimidium pecuniae, quod imperator spoponderat, Boemundo remissum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:10)
Dehinc quoque statim imperavit legatio regis universae multitudini Anglorum, ne tentoria vel classes amoverent a civitate Japhet, sed regis mandatum illic sine taedio exspectarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:4)
Et ideo inito consilio, pecuniam plurimam byzantiorum regi per secretarios intercessores spoponderunt, sed et in singulis annis grande talentum [0657D] dare, si modo non civitatem obsidens et expugnans parceret vitae eorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:3)
Illi autem milites, mulieris verba et constantiam admirati, consilio clam inter se habito, in fide illi [0682C] firmata sibi parcere spoponderunt, si juxta verba ejus veritatem de his experirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:7)
Ad haec denique regis constantiam et animum immobilem Tyrii cognoscentes, direxerunt clam legationem Damascum, quatenus Dochinus magnus princeps eis subveniret, magnam illi spondentes pecuniam et jurantes se semper in ejus auxilio et obsequio permanere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:1)
Nam ut dixit sapiens, "Nichil peccant occuli,si oculis animus imperat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION