라틴어 문장 검색

Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:13)
Et ille quia impetraverat quod volebat, ut Christum videret;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:11)
et amplius impetraverat, ut videretur et vocaretur a Christo, festinans descendit, et excepit illum gaudens;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:12)
Et ideo qui novit velox esse Verbum Dei, cito petit, et cito impetrat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:37)
Itaque iste ubi impetrabat, immemor fiebat gratiae;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:7)
cuius socrus cum misceri sibi generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut ferebatur, per palatii pseudothyrum introducta, oblato pretioso reginae monili, id assecuta est, ut ad Honoratum, tum comitem Orienvis, formula missa letali, homo scelere nullo contactus, idem Clematius, nec hiscere nec loqui permissus, occideretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:2)
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, cum nihil impetraretur, pavore vique extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 11:1)
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 1:1)
Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:1)
Qui interrogatus quam ob rem inter multos ipse statuam non haberet, Malo inquit ambigere bonos, quam ob rem id non meruerim, quam (quod est gravius) cur impetraverim mussitare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:3)
Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:1)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
quo non impetrato, Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 10:2)
Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 8:1)
qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION