라틴어 문장 검색

' 'Sane,' inquit Crassus 'etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:5)
tam enim esse clemens tyrannus quam [rex] inportunus potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:3)
quid erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 12:2)
in Hispania cit a. 698 (56). Q. METELLVS NEPOS S. D. M. CICERONI hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 32)
A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intellegis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem p. libertatemque defendendam comparavi sed etiam crudelissimis tyrannis eripui ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 3:4)
nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 3:2)
Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:2)
Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:4)
. "Non solum me numen et implacabile fatum persequitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:2)
Proinde hoc domi hoc foris hoc in omni vitae genere teneamus, ut nobis implacabiles simus, exorabiles istis etiam qui dare veniam nisi sibi nesciunt, mandemusque memoriae quod vir mitissimus et ob hoc quoque maximus Thrasea crebro dicere solebat:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 3:1)
Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat, Omnibus obscuras inicit illa manus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 911)
adimam tibi nempe figuram, qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 38:5)
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:1)
Quod si felicior essem, nec mihi coniugium fata importuna negarent, unus eras, cum quo sociare cubilia vellem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:24)
Me tamen armiferae servatum cura Minervae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de vulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi saepe vocati, quos communis hiems importunusque Caphereus mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION