라틴어 문장 검색

seu tu sollicitus curas qua languidus esca quave peregrinus vivat, quid pascat et illum, lubrica crura cui tenuat sub compede carcer;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum33)
ubi sane vianti moram non veredorum paucitas sed amicorum multitudo faciebat, quae mihi arto implicita complexu itum reditumque felicem certantibus votis conprecabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:2)
hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
non enim verebimur quod causae istius cursus, si de vestri manaverit fonte consilii, ulla contrastantum derivatione tenuetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 2:3)
o liber multifariam pollens, o eloquium non exilis sed subtilis ingenii, quod nec per scaturrigines hypeiholicas intumescit nec per tapinomata depressa tenuatur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 4:2)
unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro, sperans, ne semel mihi amor vester indultus aut interiecti itineris longitudine aut absentiae com- munis diuturnitate tenuetur, quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem frnalibus claudit angustiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 1:2)
tenuant umentia saxa attritu et pigris addunt mucronibus iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권178)
ipsa quoque et validos proferre modestius artus et tenuare rudes attrito pollice lanas demonstrat reficitque colos et perdita dura pensa manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권239)
"ast ego pampineis diffundere brachia thyrsis et tenuare colus - pudet haec taedetque fateri!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권259)
Exuit implicitum tenebris umentibus orbem Oceano prolata dies, genitorque coruscae lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat et nondum excusso rorantem lampada ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권1)
blandis ubinam ora arguta querelis osculaque impliciti vernos redolentia flores et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis Hyblaeis vox mixta favis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus18)
tenet ecce seniles leniter implicitos vultus sanctamque parentis canitiem spargit lacrimis animaeque supremum frigus amat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum6)
Maximo carmen tenuare tempto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum4)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
tu pandere doctus carmina Battiadae latebrasque Lycophronis arti Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum53)

SEARCH

MENU NAVIGATION