라틴어 문장 검색

nec miser inpendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:2)
et tamen implicitus quoque possis inque peditus effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes et praetermittas animi vitia omnia primum aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:6)
Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:1)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
primo qui caedis in ictu Diriguit, ferrumque manu torpente remisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:6)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Saevus complectitur hostem Hostis, et implicitis gaudent subsidere membris, Mergentesque mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:42)
Nova vota timori Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari Ventorum vires, dum se torpentibus unda Excutiat stagnis, et sit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:35)
Torpuit et praeceps audito carmine mundus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:22)
793 Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe, Haemoniae deserta petens dispendia silvae, Cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem Magnus agens, incerta fugae vestigia turbat, Implicitasque errore vias.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권36)
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos, Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:15)
Natura deside torpet Orbis, et immotis annum non sentit arenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:15)
Innocuosque diu rictus torpente veneno Inter membra fovent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:4)
Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2898)
nam armorum inopia animi ante utriusque torpebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7882)

SEARCH

MENU NAVIGATION