라틴어 문장 검색

Mihi vero inportunus ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 12:3)
- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 45:10)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
sed fac ista esse non inportuna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:2)
Aut num importunum tempus in tanto otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 20:2)
' 'Sane,' inquit Crassus 'etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:5)
tam enim esse clemens tyrannus quam [rex] inportunus potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:3)
libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:6)
intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:5)
in Hispania cit a. 698 (56). Q. METELLVS NEPOS S. D. M. CICERONI hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 32)
nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 3:4)
quae potest enim spes esse in ea re p., in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intellegis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem p. libertatemque defendendam comparavi sed etiam crudelissimis tyrannis eripui ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 3:4)
idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:3)
Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION