라틴어 문장 검색

si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 1:3)
an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:6)
Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:4)
Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 10:2)
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)
"quid inprecabor officinis Graeciae, quae condiderunt gentibus stultis deos?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1108)
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat, Repente ad studium hunc se applicasse musicum, Amicum ingenio fretum, haud natura sua;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 016)
Qui ita dictitat, quas antehae fecit fabulas Tenui esse oratione et scriptura levi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 02)
Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:24)
sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas, neve putes alium sapiente bonoque beatum, neu, si te populus sanum recteque valentem dictitet, occultam febrem sub tempus edendi dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 168)
sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa volumina vatum dictitet Albano Musas in monte locutas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 16)
deum adfuisse, cum id evenisset, veteres oratores, ut Cicero, dictitabant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 247:1)
dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장3)
Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 4:16)
Sollicitudinem illi et metum et maius aliquod imprecaris malum.
(세네카, 행복론, Liber VI 126:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION