라틴어 문장 검색

sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:2)
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:1)
Rebus sumptis adiungam ex iis sequendas esse alias inprobandas quae sint in genere contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 128:2)
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:20)
quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:1)
an est aliquid quod positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:7)
tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idem- que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te et artificium traditurum - perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 153:2)
non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:6)
nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente L. Sulla commisisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:4)
neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장2)
verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장3)
iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장11)
rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:9)
Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:4)
Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION