라틴어 문장 검색

Omnis nam que improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:7)
verum etiam improbo laetatur affectu, tamquam sua ipse delicta correxerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:8)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:14)
Qualis Cham illius improbi filius senior fuerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 1:1)
Nunc quaero qua ratione Cham illius improbi filium seniorem Scriptura fuisse memoraverit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:1)
Quid igitur improbus nisi pulverem generat, ex quo generatio esse non possit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:4)
istius iniquitate Pompeius, post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum, ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 32:2)
Cumque iudices resedissent, Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 12:2)
Ibi hiemans ex sententia, nullis interim voluptatium rapiebatur illecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis, iudicialibus causis intentus, non minus quam arduis bellicisque, distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate deliberans, quibus modis suum cuique tribueret, iustisque sententiis, et improbi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 1:1)
Unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit, munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitante ut luem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 76:2)
Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citerioris vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:2)
ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 10:2)
Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 10:1)
Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION