라틴어 문장 검색

non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장4)
Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque pestis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장1)
is praetorem provinciae L. Pisonem, pace incuriosum, ex improviso in itinere adortus uno vulnere in mortem adfecit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장2)
incerti ictus, vulnera improvisa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장5)
M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium bellorum cladem aequavit malum improvisum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장1)
dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monitos ut anteirent populatores vel dilapsis improvisi circumfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장4)
at Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde ignaram fuisse Octaviam sororem Britannici consti- terit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장8)
sed civitas Vbiorum socia nobis malo improviso adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장5)
atque eum auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod discrimen improvisum et matris facinus evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장3)
unde in regionem Tauraunitium transgressus improvisum periculum vitavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장5)
unus alterve perditus ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장12)
atque illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장2)
modicum ibi proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장8)
improvisa utraque vis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장7)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION