라틴어 문장 검색

Quicumque enim, siue laicus, siue canonicus, siue etiam monachus, contra iusticiam uiuit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister satane est.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:14)
per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse iucundum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:45)
qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:3)
Quocirca cum vita animae corporis sit multo praestantior, hoc omnino negandum censemus amico, quod mortem inferat animae, quod nihil aliud est quam peccatum, quod Deum separat ab anima, animam a vita.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:24)
nihil que magis animum torqueat, quam vel deseri ab amico vel impugnari;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:9)
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
sed dissimulandum pro loco, immo et quantum salva veritate fieri potest, excusandum quod fecit, et ad debitam correptionem inferendam expectandum familiare secretum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:21)
Sed tamen in partes uestem diffibulat istam In uariis scissura locis, lugere uidetur Vestis et illata sibimet conuicia fiere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:5)
Qualiter in partem faciens assertio nostram Argumenta notat, probat, exprimit, astruit, infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:17)
Alter ab opposito cantus fastidia lenti, Obtuse uocis rixam cantusque rebelles, Qui magis impugnant aures quam uoce salutent Inuenit et nostras offendit cantibus aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:20)
Qualiter ignis hebet moriens in nube paritque Fulmina, dum moritur, sic morte nocencior instat Quam uita, uiuusque nequit quod mortuus infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:18)
Ipsa etiam facies in terram casto pudore demissa, ipsi puellae illatam quodammodo loquebatur injuriam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:26)
Dulcia proponens assumit amara, venenum Infert, concludens optima fine malo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:31)
Vellem ut laxatis habenis reprehensionis, praecordialius avaritiae filias impugnares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:42)
Illi igitur qui suam naturam damno venundans, [0479B] te insultu nimiae rebellionis impugnat, mihi coequatae concussionis importunitate repugnat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION