라틴어 문장 검색

nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:1)
in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 4:1)
Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장2)
Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:3)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:3)
Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:7)
Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugantque rostris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.4)
Sed spes fefellit impudentem audaciam:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.9)
Corruptus animus ilico succenditur Et uritur impudentis sensim cupiditas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.8)
Non illi profuissem, sed ipse impudens exstitissem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 8:4)
Fecit enim hoc quoque ut cetera impudentissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et quidem laxius vindicavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 14:2)
Nam eloquentia vix uni aut alteri, immo - si M. Antonio credimus - nemini, haec vero, quam Candidus loquentiam appellat, multis atque etiam impudentissimo cuique maxime contigit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:2)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)
nec qui descripsit corrumpi semina matrum, Eubius, impurae conditor historiae, nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, nec qui concubitus non tacuere suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1193)

SEARCH

MENU NAVIGATION