라틴어 문장 검색

post, ejectis crustis, ulcera melle purganda, rosa implenda, ad cicatricem aridis perducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione.7)
Deinde cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 14:2)
De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat atque obruat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 1:3)
Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, sucum omnem solo auferent vimque terrae absument;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 2:2)
Faenum autem demetitur optime ante quam inarescat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:1)
sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore necet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:2)
At e contrario per meridiem plures palmites summittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 3:2)
Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:5)
nam interdum priusquam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:3)
sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut trabes aut saxa discindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장21)
"Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae inarescant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:3)
Tu tamen interdum capros meditere petulcos et duris crustis discas infingere dentes".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:41)
Ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V22)
Tum porro venti quoque magnam tollere partem umoris possunt verrentes aequora, ventis una nocte vias quoniam persaepe videmus siccari mollisque luti concrescere crustas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:10)
'crustum' autem et 'crusta'. neutraliter dicimus de his quae comedi possunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1152)

SEARCH

MENU NAVIGATION