라틴어 문장 검색

Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 1:1)
Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:1)
nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:2)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:3)
Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 1:1)
Quosdam claros ex utroque ordine uiros suspicione minima inauditos condemnauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 3:1)
nullis tamen infensior quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 4:1)
Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 4:1)
cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 1:2)
ibique funus inaudito exemplo duodecim milibus talentum locavisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:62)
haud procul insectans Argum languentia lumina cuncta notat dulcesque sequentia somnos,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 407:1)
plures, insuper, apud Gallos, provenere scriptores, qui nobilitatis et clericorum superbiam et crudelitem insectari, et palam reprehendere, non dubitaverunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.155)
Non equidem insector delendaue carmina Liuiesse reor, memini quae plagosum mihi paruo Orbilium dictare;
(호라티우스의 두번째 편지, 130)
tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro insectere velut melior verbisque decorisobvolvas vitium?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION