라틴어 문장 검색

Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장16)
Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장52)
ex inferiore parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장22)
cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum . . . Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장16)
Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장28)
tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장41)
paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leviter infundere, ne calor intus destituat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장19)
atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장25)
Ea vero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장18)
deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장13)
magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장19)
ideoque quidam id volneri infundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장142)
Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장87)
Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. zzz I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장276)
aut eadem ex vino liquanda, vel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장284)

SEARCH

MENU NAVIGATION