라틴어 문장 검색

Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae violentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:5)
Huius ouans dictis, temerarius unus in istis Tecta domus scandit, radioque foramina paadit, Cuique manu nisus, pronus ruit intus, relisus, Suppliciumque satis tantae dedit improbitatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:6)
Que uelut incaute legerent dum semina caute, Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:2)
"Quod reputas, durum nimis est et inane futurum, Ne paciaris idem, quod auis temeraria pridem, Cuius ad exemplum sibi precipit esse cauendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:6)
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis, Indoluisse datur super his, pius ut uideatur, Instat et incautis uerbis ad talia comptis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:17)
Talia iactantem, sic seque preesse putantem Dum lupus audisset, tolerare magisque nequisset, Occupat incautum, falsis uirtutibus auctum, Hunc ut terreret, dum non procul inde iaceret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:8)
Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit.
(불가타 성경, 집회서, 9장25)
huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:4)
— Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:10)
si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:3)
at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:3)
cum vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:8)
illi studio incitati incautius sequebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 24:5)
Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia diutius sustineri.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장13)
quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 20장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION