라틴어 문장 검색

aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장12)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장14)
Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장16)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장7)
Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장19)
— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장48)
— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장54)
Adiecerunt quidam, ut antequam vincirent, summum una linea inciderent exciderentque:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장38)
et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장9)
Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장11)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장8)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장9)
deinde id vehementer adprehendendum et incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장34)
si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa vitium tegit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장40)
deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION