라틴어 문장 검색

ut vero et vultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권277)
Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 29)
ut infirmae nequeant subsistere uires, incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes deficiant, - humilis tantis sim conditor actis nec tua praeter te chartis intexere quisquam facta queat, dictis ut non maiora supersint, - est nobis uoluisse satis;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae2)
ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino cinctu incinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus in Quirinalem collem pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 490:2)
postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 21:1)
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:2)
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 78:1)
Cameris dispositis et intextis imum caelum earum trullissetur, deinde harena dirigatur, postea autem creta aut marmore poliatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장9)
cumque in veste intextum est aurum eaque vestis contrita propter vetustatem usum non habeat honestum, panni in fictilibus vasis inpositi supra ignem comburuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION