라틴어 문장 검색

Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:1)
Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 17:1)
Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas inpulerit, mox deleniri et capi, neque mentem eius animumque consistere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 8:1)
Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam sed trans maria, ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:1)
in qua non conviviorum magnificentia prohibita est nec gulae modus factus, verum minora pretia rebus inposita, et quibus rebus, di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum!
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:2)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Ita nec veteribus calor mulierum habebatur incognitus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:1)
Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu, Quaeque per abrasas utero demittere fauces, Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:51)
Ilia magis magicisque deis incognita verba Tentabat, carmenque novos fingebat in usus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:37)
vellem, populis incognita nostris, Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco, Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:61)
res incognita id est qua adfectione Poenorum populus conveniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5153)
in vada caeca incognita, latentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5361)
cervae vulneratae dictamnum quaerunt, qua gustata fere vulnerbibus tela depellunt, ut in duodecimo legimus non illa feris incognita capris gramina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 732)
nam legati si quando incogniti venire nuntiarentur, primo quid vellent ab exploratoribus requirebatur, post ad eos egrediebantur magistratus minores, et tunc demum senatus ab eis extra urbem postulata noscebat, et ita si visum fuisset, in urbem admittebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1682)
"Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION