라틴어 문장 검색

Sicut homo mendax in principis comitatu non convenit, sica regno caelorum excludendus erit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 72:2)
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:1)
Nascuntur huius modi saepe portenta, indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur, ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 20:1)
In conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 3:1)
Quisquis enim affectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 1:3)
Quibus per Palladium regressum iam cognitis, Valentinianus ad acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam (ut visum est) immodica legebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 22:1)
Hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nihil latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 7:1)
Quas res si reputas, non immerito miraberis, quod Georgio Pertz hos annales, qui medio aevo fere incogniti mansisse videntur, Xantenses nuncupare placuerit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:1)
Si turpes nitide mendax infamia uite Infigit maculas, quid nituisse iuuat?
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:28)
mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita:
(아풀레이우스, 변명 11:1)
nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.
(아풀레이우스, 변명 52:5)
nihil insolitum, nihil incognitum dico.
(아풀레이우스, 변명 53:10)
saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere;
(아풀레이우스, 변명 67:7)
quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere.
(아풀레이우스, 변명 68:9)
an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue?
(아풀레이우스, 플로리다 18:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION