라틴어 문장 검색

Uenit autem illuc duce Basso milite regis AEduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium AEduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:11)
e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus habundantius exerceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:3)
Oportebat namque inpleri somnium, quod mater eius Bregusuid in infantia eius uidit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:12)
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 185)
puero opust cibo, opus est matri autem, quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo , opus est farina, porro opus est totum diem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 121)
composite et apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION