라틴어 문장 검색

Ergo si in unum incurrat vicissim ista subtractio, primi contra se necessario numeri dicentur et nulla alia mensura nisi sola unitate coniuncti.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 1:3)
Si vero ad aliquem numerum, ut superius dictum est, finis deminutionis incurrerit, erit numerus, qui metiatur utrasque summas, atque eundem ipsum, qui remanserit, dicemus utrorumque communem esse mensuram.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 1:4)
Idem si in infinitum facere libeat, indiscrepanter incurrit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:7)
Interim Numidae Gaetuli[que] diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim quod ipsi maioresque eorum beneficio C.
(카이사르, 아프리카 전기 32:3)
Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire.
(카이사르, 아프리카 전기 52:7)
Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum; Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장6)
Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장1)
Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장5)
Quo die vero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장24)
Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:1)
Quo die vero febrem exspectabit, ante surgere, et exerceri, dareque operam, ut in ipsam exercitationem febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 5:1)
Eridani ripas et raucae stagna Padusae diffugiens nudavit olor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae65)
Diffugiunt Nymphae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:106)
sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:4)
Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION