라틴어 문장 검색

Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)
quamvis maceries florentes ambiat hortos, saepibus et densis vallentur vitea rura, aut populator edet gemmantia germina bruchus, aut avibus discerpta feris lacerabitur uva.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 167)
considunt castris ante urbem et moenia vallant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:8)
quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:3)
interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:4)
Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo in te incursantis pertulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:2)
Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat ;
(세네카, De Providentia, book 1 52:1)
saeva Tisiphone, caput serpentibus vallata, post raptum canem portam vacantem clausit opposita face.
(세네카, Hercules Furens 14:22)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)
me tegat arborea devia terra coma, aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1618)
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae intratis solidatur aquis durataque massa sustinet advectos peregrino in gurgite campos, sic te dispositam spectantemque undique portus, vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
"iam cum vallatam socio me clausit Etrusco Tarquinius:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 30)
magis ille veni nunc spiritus, oro, pontificem dicture tuum, qui pectora priscae intrasti Mariae, rapiens cum tympana siccus Israel appensi per concava gurgitis iret aggeribus vallatus aquae mediasque per undas pulverulenta tuum clamaret turba triumphum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum2)

SEARCH

MENU NAVIGATION