라틴어 문장 검색

quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 506:2)
ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 423:1)
sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 14:1)
nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 154:1)
transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est ut Alpium prope foeditatem superaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 616:1)
invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet - id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 673:1)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION