라틴어 문장 검색

postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post secessionem plebis plebeios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 421:1)
L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad volgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 459:1)
ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 553:2)
quid si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 567:4)
potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 576:1)
factum senatus consultum ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 588:1)
ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 594:1)
tribunatu inito L. Icilius extemplo plebem rogavit et plebs scivit ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 597:1)
quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere ne imitentur quos oderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 626:1)
quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:1)
ad quarum primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 733:1)
ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 129:1)
tum Labicanis bellum indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 491:1)
unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 667:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION