라틴어 문장 검색

Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:5)
Convicium quippe laedit famam, caritatem extinguit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:1)
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)
Abiuremus convicia, quorum ultor Deus est.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:19)
Semei fugientem a facie Absalon sanctum David conviciis impetens, inter haereditaria verba, quae pater filio moriens delegavit, auctoritate Spiritus Sancti decernitur occidendus (III Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:20)
convicia scilicet et improperium et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:36)
omnes se regiae indignationis spondent ultores;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:11)
Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:14)
Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:21)
Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:28)
quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita iniuriis permansit immobilis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:39)
ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:32)
Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et ranconis et detractionis ignarus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:22)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Ita in amicitia recta linea gradientibus, nullius correptio indignationem, nullius consensio culpam pariebat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION