라틴어 문장 검색

postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia atque indignitate animi exasperati sunt ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 336:1)
deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, nisi forte implacabiles furores implicaverint animos vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 547:1)
illum omnibus indignitatibus compulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 558:1)
nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate irritavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 128:1)
Saepe quoque indignitatibus non vacat, atque per indignitates pervenitur ad dignitates.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION