라틴어 문장 검색

ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum motum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 24:4)
Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)
Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo videat animo sed etiam sic tractet ut manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmitatem στερέμνια appellat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillumarum imaginum species ex innumerabilibus individuis existat et ad deos adfluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere quae sit et beata natura et aeterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 49:3)
ita nullum inane, nihil esse individuum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 65:8)
an in individuis corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura nulla ratione fingentibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 67:6)
Concedam igitur ex individuis constare omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 67:8)
dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 71:2)
Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo modo corporibus oritur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 110:1)
Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:1)
corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod dirimi distrahive non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:3)
mutabilia autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut vobis videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:2)
omne igitur corpus mutabile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:3)
at si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:4)
Ea autem forma civitatis mutabilis maxime est hanc ob causam, quod unius vitio praecipitata in perniciosissimam partem facillime decidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION