라틴어 문장 검색

"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III36)
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt consilia, et vitae diversum iter ingredietur ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat qua vilis tessera venit frumenti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII81)
solet hic defendere causas nobilis indocti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII23)
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII71)
Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est, ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 39:1)
Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:1)
Ac primum quaeramus quid de tali oratione rhetorica arte praecipitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:2)
Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis affectibus peroportuni sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:1)
Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 1:1)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
Est enim rhetorica prolusio communes locos in utramvis partem inventorum alternatione tractare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:2)
Non rudis indocta fecit me falce colonus:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII1)
Quamvis me ligulam dicant equitesque patresque, Dicor ab indoctis lingula grammaticis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXX Ligula argentea1)
aeole rhetoricum est in omni petitione haec observare, ut possit praestare qui petitur, ut sit possibilitas, ut sit res iusta quae petitur, ut habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 651)
et bene servat circa hunc rhetoricam definitionem, cui dat et iustitiam et peritiam dicendi, ut 'tum pietate gravem' et 'ille regit dictis animos'. orator enim est vir bonus, dicendi peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1512)

SEARCH

MENU NAVIGATION