라틴어 문장 검색

stare Germanos Batavosque super vestigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장2)
inter quae perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si extremo paludis eques mitteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장5)
non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gnarus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Romanum aliter transmissurum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장4)
Cerialis insulam Batavorum hostiliter populatus agros villasque Civilis intactas nota arte ducum sinebat, cum interim flexu autumni et crebris per aequinoctium imbribus superfusus amnis palustrem humilemque insulam in faciem stagni opplevit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장11)
nam Cerialis per occultos nuntios Batavis pacem, Civili veniam ostentans, Veledam propinquosque monebat fortunam belli, tot cladibus adversam, opportuno erga populum Romanum merito mutare:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장3)
caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam Batavis patriam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장4)
et concussa Transrhenanorum fide inter Batavos quoque sermones orti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장2)
sin populum Romanum armis vocent, quotam partem generis humani Batavos esse?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장6)
tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장14)
qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique Rom.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 3:1)
Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero Batauorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 43장 1:1)
Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 11:2)
Macedonum provincias Bactra et Indos fore.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 6:1)
et Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 7:1)
Bactriani Scythaeque et Indi convenerant iam, et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION