라틴어 문장 검색

Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut laetam, infelicia fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:9)
Principes corporibus coelestibus similes, quae tempora felicia aut infelicia in fluxu suo producunt, quaeque veneratione multa gaudent, requie nulla.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 14:2)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: "Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto" ".
(불가타 성경, 예레미야서, 14장13)
" Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
(불가타 성경, 요엘서, 1장15)
Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장10)
Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장11)
ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장3)
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)
Heu, quam praecipiti mersa profundo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 1:1)
Cogitur, heu, stolidam cernere terram.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 27:1)
quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:11)
nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:4)
Heu, primus quis fuit ille
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 27:1)
Heu grauem sortem, quotiens iniquus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION