라틴어 문장 검색

sed quasi naufragiis magnis multisque coortis disiactare solet magnum mare transtra cavernas antemnas prorem malos tonsasque natantis, per terrarum omnis oras fluitantia aplustra ut videantur et indicium mortalibus edant, infidi maris insidias virisque dolumque ut vitare velint, neve ullo tempore credant, subdola cum ridet placidi pellacia ponti, sic tibi si finita semel primordia quaedam constitues, aevom debebunt sparsa per omnem disiectare aestus diversi materiai, numquam in concilium ut possint compulsa coire nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:11)
dulcibus enim cum πέψει societas infida.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:4)
segetes tellus infida negabit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:5)
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, Et quod Caesareis numquam devota iuventus Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis Exploratus erat, Corfini captus in arce, Infidusque novis ducibus, dubiusque priori, Fas utrumque putat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:71)
Procumbite terra, Infidumque caput feriendaque tendite colla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:86)
Quamque fuit laeto per tres infida triumphos, Tam misero Fortuna minor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:29)
Si regna times proiecta sub Austro, Infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:66)
sane 'male fidus' non infidus, sed minus fidus intellegitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 237)
bacchatamque ivgis naxon aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis, vel ut quidam volunt post devictos gigantes egit triumphum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1251)
dicit, qui illic ludos statuit agonales, devicto Antonio et Cleopatra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2802)
populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2867)
de quo verbo plenius dicturi sumus illo versu devicta Asia subsedit adulter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4986)
nam et Sextum Pompeium apud Mylas ipse devicit, et apud Actium Antonium et Cleopatram navali certamine prope ipse superavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6825)
devicta genitor quae cepit arisba atqui secundum Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2621)
aut certe pocula haec data ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, ut sit 'quae cepit' pro 'quae accepit' devicta Arisba, scilicet ab Achille.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2623)

SEARCH

MENU NAVIGATION