라틴어 문장 검색

Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:1)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:1)
Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:5)
etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:4)
'infide vector' inquit 'immixti licet Ganges et Hister vallibus iunctis eant.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:28)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas atque Asiae veteres cernere divitias, ut mihi deducta faciat convicia puppi Cynthia et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita vento, et nihil infido durius esse viro?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 67)
hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella nec fida Euadne nec pia Penelope.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1312)
sed non infido manserunt hospite Caco incolumes:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 92)
"si clipeum capiat, vincit Telamone creatum, qui puppes inter Graias contra Hectoris ignem ipsam etiam infidi classem defendit Vlixis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 75)
"Libycum mea terruit axem cuspis et infido posui iuga tertia Poeno."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 38)
"Interea incautam furtivis Vandalus armis te capit, infidoque tibi Burgundio ductu extorquet trepidas mactandi principis iras."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
hic superflexa crate paradarum sereni brumalis infida vitabis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:5)
nil maestum, quid enim, quamvis infida levisque, Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam54)

SEARCH

MENU NAVIGATION