라틴어 문장 검색

Descriptio Amidae, et quot tum ibi legiones ac turmae in praesidio fuerint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장1)
Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 3:1)
Descriptio Thraciarum, et sinus Pontici, regionumque ac nationum Ponto adiacentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장1)
Descriptio rerum Aegyptiarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장1)
Descriptiones muralium machinarum, ballistae, scorpionis vel onagri, arietis, helepoleos, ac malleoli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장1)
Res adigit huc prolapsa ut in excessu celeri situm monstrare Persidis, descriptionibus gentium curiose digestis, in quibus aegre vera dixere paucissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 1:1)
Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima, praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines assuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, ἀτόμουσ, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 1:1)
Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas, quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea quae vidisse meminimus expedire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 2:1)
Sed in ipso proeliorum ardore, infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius, et splendore consimili, proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 9:1)
Nam Leo imperator, qui Michaheli successerat, dimisso Amalhario episcopo et Petro abbate, qui ad Michahelem quidem missi, ad se tamen venerunt, legatos suos, Christoforum spatarium et Gregorium diaconem, cum eis ad domnum Karolum et per eos descriptionem et confirmationem pacti ac foederis misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 226:2)
Nordbertus episcopus et Richoinus comes de Constantinopoli regressi descriptionem pacti, quam Leo imperator eis dederat, detulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:1)
, sicut in ipsius anni descriptione superius adnotatum est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:3)
His denique inter se discordantibus Nortmanni ultra mare positi, eorum audientes discordiam, navali evectione cum infinita multitudine mare transito Taruennam urbem Morinorum mediante mense Iulio igne et gladio vastaverunt, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:1)
Nortmanni vero cum infinita multitudine monasterium nostrum ingressi VII. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:1)
Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION