라틴어 문장 검색

Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro admisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:8)
sed tamen hi nostris ingemuere malis, quae tibi si memori coner perscribere versu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 713)
Dixit, et admonitu veteris commota ministrae ingemuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 29:1)
Tumultuantur, clamant, pugnant de loco:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.21)
Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 25)
Num fletu ingemuit nostro?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:5)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite, ornate, copiose dicit, sed tumultuari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 245:2)
Etiam si exclamaveritis, non aliter audiam, quam si ad tactum vitiorum vestrorum ingemescatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 10:2)
Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 7:3)
Certe in tranquillo non tumultuatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:7)
At mehercules satis mihi iam videbaris animi habere etiam adversus solida mala, nedum ad istas umbras malorum, quibus ingemescunt homines moris causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 3:2)
Quantum damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 16:6)
Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION