라틴어 문장 검색

- urbes inter inhumanae nomina barbariae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 92)
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur, nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo, matris Avaritiae nigro de lacte creata, si fratris galeam fulvis radiare ceraunis germanus vidit conmilito, non timet ensem exerere atque caput socio mucrone ferire, de consanguineo rapturus vertice gemmas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1125)
Adeone me ignavum putas, Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum, Ut neque me consuetudo neque amor neque pudor Commoveat neque commoneat ut servem fidem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 575)
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 277)
Minime equidem me oblectavi, quae cum milite Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 221)
Non credidi edepol adeo inhumanum fore.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5101)
quod homo inhumanissimus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 287)
Talibus insidiis periurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:1)
Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:10)
Satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:14)
tu cede potentis amici lenibus imperiis, quotiensque educet in agros Aetolis onerata plagis iumenta canesque, surge et inhumanae senium depone Camenae, cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1820)
sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 255:2)
aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 307:4)
inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Caesar ignoscat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 308:3)
illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 329:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION