라틴어 문장 검색

In urbibus multa transeunt vehicula quibus una vel duae personae utuntur, quam ob rem commeatus urbanus increscit, contaminatio augetur, magna energiae non renovabilis vis insumitur et necessaria fit constructio aliarum viarum et autoraedarum stationum, quae urbanae structurae damnum inferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 199:2)
si defendere delictum quam vertere malles, nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, quin sine rivali teque et tua solus amares.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:13)
' ergo, quod superat non est melius quo insumere possis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:8)
nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίουσ dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 52:1)
pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, non exigo, ut legationi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:2)
alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 3:18)
quod tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:1)
Ad quendam itaque modum tibi quoque eadem necessitas iniungitur;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 39:1)
Quorum nil facit quisquis vacuus ira meritam cuique poenam iniungit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 119:1)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:6)
famulor iniunctis quomodocumque, non ut volebam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:3)
Oblivisceris quod rogans eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi, repetere perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi meisque, quorum omnium non sunt vel minima completa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 1:1)
et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti oportere, annuo iniunctis, quia dignus es, ut talia legas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 3:1)
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION