라틴어 문장 검색

itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius quo avidius ex insolentia in eas se merserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 236:1)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique viribus enervaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 18)
necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 727:1)
Ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam significarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 228:1)
tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 128:1)
per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION