라틴어 문장 검색

non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 1:2)
Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:1)
Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 811)
Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 941)
quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, navalique gener cinctus honore caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 79:2)
ille memor magni generis, virtute quod auget, protinus innumero milite cinctus adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 810)
tu neque ver sentis cinctum florente corona, tu neque messorum corpora nuda vides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 14)
nil nisi me terra fruar ut propiore rogare, et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 92)
placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri victima tarda deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권226)
nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, bis septem stellis corpora cinctus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권249)
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:4)
"Ismenides, ite frequentes et date Latonae Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:8)
Erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste revincta care vale Cinyra causamque intellege mortis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:8)
et quoniam precibus temptata repugnas, vim parat, innectens ambobus colla lacertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:6)
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION