라틴어 문장 검색

Quod si parva fidelibus videantur, quae juxta philosophos de virtute diximus harmonica, nisi et sacrae Scripturae testimonio id confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium virorum consilio vim harmonicae suavitatis non ignorantium, ut vesaniae tantae stimulis Davidici moduli mederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:11)
Unde et Plato ipse, cum civitatis novae ordinandae traderet institutionem, poetas a civitate esse dejiciendos decrevit, sicut in secundo De civit. lib. beatus Augustinus his verbis commemorat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:6)
His ille chorus increpitus dejecit humi moestior vultum, confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:22)
" Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:4)
Sic postquam Enceladi dejecit fulmine fratres Coelicolum pater, et vetuit contemnere divos:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:2)
Hii sunt qui semper in nos armantur, inhermes Deiciunt, uincunt armatos, rarius ipsi Cedunt, sed uicti nequeunt iterare duellum, Qui, uelud aerio uestiti corpore, nostram Mentiti speciem, multo phantasmate brutos Deludunt homines, falsi uerique sophyste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:3)
Qui calcauit opes animo uictore, malignum Deiecit carnemque sibi seruire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:3)
hos deicit, erigit illos:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:24)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Sed iuuenis prior occurrit, prior obuiat hosti, Pauperiem prior aggreditur celerique uolatu Cornipedis pariterque suo cognamine nitens, Accumulat uires haste qua deicit illam Que terre deiecta iacet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:11)
Languescit Labor exhaustus, Sitis effugit, arma Deicit Esuries, fugiunt Ieiunia, Cure Depereunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:20)
Irruit in iuuenem, sed uerbo preuenit ictum, Et uerbis accuens conuicia:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:2)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION