라틴어 문장 검색

ceterum per omnes dies haud secus quam in pacato agro sine vexatione ullius rei agmen processit, in agrum Coroneum ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 245:2)
at enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 754:2)
nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:1)
ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in praeceps impedimenta - neque enim aliter via aperiri poterat - iumentis, cum stimularentur in turba saevientibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 737:1)
profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 238:1)
Rex cum non minore vexatione iumentorum hominumque quam venerat in Macedoniam rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 253:1)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION