라틴어 문장 검색

ea fama vagatvr hoc est reditus fama tantum fuit, non et simulationis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 175)
et modo 'trahebant' ad desiderium ducentum et Sinonis pertinet simulationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 582)
ergo cum ab Ulixe per nuptiarum simulationem, qui Iphigeniam Achilli iungendam fingebat, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata est cervaque subposita, et translata ad Tauricam regionem regi Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictynnae Dianae, vel ut quidam volunt Orthiae Dianae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1166)
scilicet per simulationem, nam noverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3942)
et bene 'bacchata per urbes', quia per simulationem sacrorum Liberi patris matres egerat in furorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 412)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:8)
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:1)
nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:8)
coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:2)
cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:1)
qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:3)
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:1)
O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:1)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION