라틴어 문장 검색

postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)
iam brevibus deprensa vadis ignara reverti palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:249)
ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis ignaras uno rapuerunt proelia cursu!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:321)
sonipes ignarus habenae;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:291)
mirabile posset esse mihi, si fraude nova vel calle reperto barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:96)
quo mens ignara nocendi, quo sensus abiere pii?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum4)
haud ignarus enim, nec te conubia fallunt ulla;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae33)
alio tum parvus in axe crescebat Stilicho votique ignarus agebat, debita cui longe coniunx, penitusque remoto orbe parabatur tanti concordia fati.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae43)
Hic vero interitum fratris miratus Echion inscius, auctorem dum vult temptare nocendo, te, Dea, respexit, solam quam cernere nulli bis licuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia64)
tu, precor, ignarum doceas, Parnasia, vatem, quis deus ambobus tanti sit muneris auctor.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:30)
cum viscera felle canduerint, ardet stimulis ferturque nocendi prodigus, ignarus causae:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:119)
nunc sociat flores seseque ignara coronat, augurium fatale tori.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:72)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)
vicinos callida flores ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit nec credit, quod bruma rosas innoxia servet, quod gelidi rubeant alieno germine menses verna nec iratum timeant virgulta Booten.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:130)
Undosa tu forte domo vitreisque sub antris rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas volvebat pater Eridanus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION