라틴어 문장 검색

"non tamen insector, quamuis mereare, Properti:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 728)
quos nec est tanti, raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari, nisi forsitan, dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:2)
Stultitia est insectari, quem omnes diligunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 736)
dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet, et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 288:2)
quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnis metus legum omniaque supplicia verterent in plebem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 97:2)
Claudi exstinctam esse, sed quo impunitior sit, eo effrenatiorem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 536:3)
insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 722:1)
nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 342:1)
C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 413:1)
me dictatorem, cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem, recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audivit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando numquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 598:1)
nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 57:1)
temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 562:2)
haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 326:2)
id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 474:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION