라틴어 문장 검색

itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque gravis imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:8)
| Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:4)
nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:2)
haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:2)
interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes cunctator est appellatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:2)
locis est multis, , , modicis intervallis, autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque animum possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:2)
Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 4:1)
Iam libari varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 2:4)
Non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comitatus, quam domus, quam uxor ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 4:4)
Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 7:7)
accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est :
(세네카, 행복론, Liber V 88:5)
laus imperatoria etiam victo duci redditur, si et prudentia et industria et fortitudo muneribus suis functa est.
(세네카, 행복론, Liber VII 75:5)
et unum occidi iubere aut alterum parum imperatorium credit;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:4)
Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:4)
Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION